Latin
7.11.34 to 7.11.46
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.11.34-46
Unproofread scanNot analysed yet
V). Et in Exodi cantico dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua violentissima (Exod. XV, 10). Gravi enim peccatorum pondere premebantur, et loqui poterant: Quasi onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 6). Quomodo autem auri speciem adulterina aeris similitudo mentitur, sic argenti can…orem stannum simulat, quod simplex et rusticus non facile dignoscit. Et saepe accidit, ut aurum et argentum haeretica pravitate commistum, igne Spiritus sancti et Domini judicio separetur, et purum aurum remaneat et argentum, de quo propheta dicit: Dedi eis argentum et aurum; ipsi autem fecerunt ex eis Baal (Osee II, 8). Cui simile est: Eduxi eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus (Psal. CIV, 37); finisque poenarum omnium sit, nosse quod ipse sit Dominus. Lapidem stanneum, sive massam stanneam, et in Zacharia legimus (cap. IV): quae quid significet, suo loco interpretati sumus.