Latin
7.14.16 to 7.14.25
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.14.16-25
Unproofread scanNot analysed yet
Et fornicationem suam Assyriis praebuit impudenter, ducibus et magistralibus, qui induti erant veste varia et multicolori, equitibus et adolescentibus forma cunctis egregia: ita ut ambarum sororum ana fieret fornicatio. In eo autem auxit Jerusalem fornicationes suas, quod videns in parietibus imagines Chaldaeorum, insanivit libidine, et forma eorum vestituque decepta, misit ad eos nuntios, auxilium postulans: qui venerunt, et polluerunt eam. Et quia voluptas non est perpetua, sed cito affert satietatem: polluta et saturata in eos, recessit ab eorum foedere. Unde et ego cernens turpitudines et fornicationes omnibus publicatas, recessi ab ea, ut quae sororis scelera vicerat, poenarum quoque sororem magnitudine superaret. Quae tantae procacitatis fuit, ut cunctos errores adolescentiae suae in graviori jam aetate committeret, et AEgyptia vitea in Chaldaeorum quoque libidine sectaretur. Insanivit enim quondam in concubitu AEgyptiorum, quorum carnes sunt ad similitudinem asinorum, et tam largus seminum fluxus, sive verenda tam grandia, ut equorum superent deformitatem. Nec cessavit scelus adolescentiae ejus: imo reversa est postquam facta est mihi, ut et in cremo et in terra repromissionis superaret antiquam libidinem, in qua devirginata est, et fracta sunt ubera ejus, et omnis decor periit virginitatis. Porro secundum tropologiam, difficilis intelligentia, quomodo Ecclesia haereticam vincat libidinem, nisi forte possimus hoc dicere, quod servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47): et quod haeretici foris nefanda committant, et extra arcam Noe naufragio pereant: ecclesiastic autem si veram fidem sequentes, Assyria atque Chaldaea imitentur vitia, et discolores sequantur imagines peccatorum, majoribus digni sint cruciatibus. An non mittimus nuntios ad Chaldaeos, qui interpretantur quasi daemones, quando pandimus eis, atque praebemus eis frangenda in pectore ubera, ubi mentis hospitium est, et saturati voluptatibus, ab aliis transimus ad alias;