Latin
7.15.31 to 7.15.42
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.15.31-42
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsi filios tuos et filias tuas capient. Tuos, inquit, et tuas, non meos et meas, quia de adulterio generati sunt, et caetera vorabuntur incendio. Et denudabunt, inquit, te vestimentis tuis, quibus te ornaveram, et vasis gloriae tuae, quae tibi ad caeremonias templi aurea argenteaque concesseram, de quibus scriptum est: Ego dedi eis aurum et argentum, et ipsi fecerunt ea Baal [Osee II, 8). Haec autem omnia faciam ut perdita pulchritudine et vultu venefico [al. veneficio] deturpato, quiescat aliquando scelus tuum, et fornicatio quam didicisti et exercuisti in AEgypto: ut po…- quam nasum auresque perdideris, nequaquam audeas oculos tuos elevare ad Chaldaeos, et amatoribus pristinis ostendere foeditatem tuam: nec recorderis amplius AEgyptiorum libidinis, quorum magnitudine carnium delectabaris. Quae universa dicuntur sub translatione adulterae, et propter adulterium deturpatae: ut nequaquam ultra glorietur in decore suo; sed erubescat in foeditate, quam magnitudine meruit voluptatum. Quidquid de Jerusalem τροπιχώς dicitur, et ad animam referri potest, quae virtutibus Dei juncta complexui, postea adulteravit in vitia, et recessit ab eo, et patefactis universis sceleribus ejus, denudata est atque turpata et ostensa omnibus, ut a scelere suo aliquanto desistat: nec glorietur in nominis dignitate, sed pro mali conscientia et recordatione AEgypti, oculos ultra ad coelum non audeat tollere. Unde et nasus ei praeciditur, et aures amputantur, quia odorem bonae fragrantiae verterat in fetorem, et audierat judicium sanguinis, quod non solum de odore et auditu, sed de visu quoque intelligimus, quo, quia male fuerant abusi, Samson et Sedecias privantur. Surdum quoque Deus et mulum fecit (Exod. IV, 11): ne lingua eorum pertranseat usque ad terram, et tactus omnis auferetur in his qui vitam penitus perdiderunt. Et haec fient, ut igni cuncta purgemur, et pereat AEgypti fornicatio, nec ultra oculos suos ad mala possit attollere.