Latin
7.16.17 to 7.16.28
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.16.17-28
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIV, 9, 10). Et in Isaia, calix ruinae et poculum furoris dicitur (Isa. LI, 17). Et ad Jeremiam loquitur Deus: Accipe calicem vini meri de manu mea, et potabis omnes gentes, ad quas ego mittam te, et bibent, et voment, et insanient (Jerem. XXV, 15). Sicut enim quaedam dantur cathartica, ut noxius humor qui inest corporibus egeratur: sic et Dominus dat calicem tormentorum meracissimum, ut quidquid fellis amaritudinisque est, auferat a peccatoribus, et pristinae eos restituat sanitati. Et ipse calix erit profundus et latus. Profundus poenarum magnitudine: latus, tempore captivitatis. Quando autem, ait, inebriata fueris et dolore comprehensa, et biberis calicem usque ad faeces, et intantum hauseris, ut fragmenta quoque ipsius culicis devores: tunc taedebit te fornicationis pristinae, et lacerabis ubera quae fracta fuerant in AEgypto, et quae amatoribus tuis subacta atque collisa sunt; sive, omnes festivitates et neomenias tuas auferam, ut pro solemnitate atque laetitia, aeternum planctum habeas et moerorem. Quia igitur ista fecisti, et oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, sive retrorsum, propter corporis vitia, vel post genitalia, quibus turpitudinis foeditas indicatur: propterea porta scelus et impietatem tuam, videlicet supplicia quae propter impietatem et scelera meruisti. Potest hoc quod dicitur, Et potabis usque ad foeces, et fragmenta ejus devorabis, significanter intelligi super Jerusalem, quae calicem Samariae sororis suae bibit novissima, et quasi faeces tormentorum ejus usque ad fundum epotavit.