Latin
7.17.20 to 7.17.37
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.17.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
Et dabunt scelus (sive impietatem) vestrum super vos: et peccata idolorum vestrorum portabitis, et scietis quia ego Dominus Deus. »Ut saepe commonui, parva in quibus Septuaginta editio discrepat ab Hebraico, ex latere copulavi, lectoris fastidio providens. Consequens autem erat, ut qui Samariae et Jerusalem adulteria separatim descripserat, pariter earum supplicia nuntiaret. Omnia autem dicuntur quasi ad adulteras, et facta anacephalaeosi, breviter earum scelera proponuntur: ut recte juxta Legis imperium in adulteras (Al. adulteris) lapidatio populi consequatur. Quia igitur adulterae sunt, justam deprome sententiam. Sunt enim mochatae in idolis, et sanguis in manibus earum, eorum videlicet quos idolis immolarunt: ut filios quos mihi genuerant, daemonibus consecrarent. Nec hoc fecerum foris et in montibus, ac lucis, ut saepe facere consueveram; sed ad extremum polluerunt templum meum, ut statuam Baal in eo ponerent. Et Sabbata mea profanaverunt, ut nec loci, nec temporis custodiretur apud eos religio. Sed nec praesentibus tantum adulteriis contentae erant, neque suffecit eis, quod filios meos immolaverunt idolis suis vel daemonibus; sed peregrinis quoque voluptatibus lascivientes. Assyriorum atque Chaldaeorum simulacra veneratae sunt. Qui cum venissent, Ooliba Jerusalem, omnem adulterae habitum implesti super eos, ut lavares corpus, oculos stibio finires, ut assumeres cultum muliebrem, sederes in lectulo libidini praeparata (Al. praeparato), epulas proponeres, quibus fractas ad libidinem vires reparares amatorum tuorum; thymiama meum et unguentum quod mihi specialiter jusseram fieri (Exod. XXX), et exterminari animam illam de populo, quae in privatos usus hoc facere voluisset, tu offerres idolis; ut congregares frequentiam populorum, sive omni genere musicorum caneres: ut non solum visu, sed et auditu et odoratu, et cunctis sensibus placeres amatoribus tuis, qui venerunt ad te ebrii, non urbanae alicujus elegantiae, sed de deserto ac solitudine, rusticorum ac latronum habitum praeferentes.