Latin
7.17.55 to 7.17.58
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.17.55-58
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII, 23): et praeparaverunt se amatoribus suis daemonibus: et omnem cultum atque ornatum quem a Deo acceperant naturali bono, verterunt in cultum daemonum, et opera sua decoremque, quem in armillis et diademate intelligimus, adulteris amatoribus praebuerunt, quorum poena gentibus timor est, imo his qui ex gentibus crediderunt, ne similia patiantur, si ea fecerint quae fecit Samaria et Jerusalem. A quibus tunc auferentur impietates, cum receperint scelera sua, et velamen quod positum est ante vultum Moysi (Exod. XXXIV), abstulerint ab oculis suis, ut cognoscant quod ipse sit Dominus Jesus Christus, quem Dei Filiam negaverunt (II Cor. III).