# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.18.35-46

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 7.18.35 to 7.18.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.18.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.18.35

… Quorum pleraque de Theodotione addita sunt, et verbum Hebraicum ZEMMA (…), pro quo nos exsecrabilem immunditiam interpretati sumus. llludque ab eis additum est, quod in Hebraico non habetur, et obelo praenotandum est: Propterea ego judicabo te juxta sanguinem tuum, et juxta cogitationes tuas judicabo te, immunda atque famosa, et nimia ad irritandum. Dicamus ergo de singulis. Nono anno captivitatis regis Joacim (quinto enim exorsus prophetare) et decimo mense ejusdem noni anni, decima die mensis decimi, factum est verbum Domini ad Ezechiel prophetam, in Babylonis regione constitutum, et dixit ei: Fili hominis, scribe tibi hanc eamdem diem, et scito quod rex Babylonis hodie in regione Judaea obsidere coeperit Jerusalem, et vallare eam exercitu; et obsidionem istam per parabolam describe atque proverbium, quae in praesenti loco metaphoram translationemque significat. Pone, inquit, ollam aeneam, id est, lebetem, et mitte in eam aquam, et pinguissimorum animantium omne corpus in frusta concide, tam femur, quam crus et armum carnesque diligenter ab ossibus separa, et carnibus missis in lebetem, ossa pone vel compone sub lebete, et fac strues et cumulos ossium, ut effervescat non semel, sed frequenter coctio lebetis, et discoquantur carnes intrinsecus, et ossa subter incendio concrementur. Vis autem scire, propheta, quis sit iste lebes, vel quae carnes aut ossa? Loquere haec, dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, id est Jerusalem, lebi…i, cujus rubigo, id est malitia nimia est, et licet ignis suppositus sit, tamen rubigo ejus non exivit de ea. Perseveraverunt enim etiam capti atque cruciati in pristino scelere. Per partes, et singillatim consumite eam, nemo remaneat in salutem. Non cecidit super eam sors ut alii perirent, et alii salvarentur, sed cunctis communis venit interitus. Sanguis enim ejus, id est, homicidia, et filiorum neces, in medio illius sunt.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
