# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.18.82-103

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 7.18.82 to 7.18.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.18.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.18.82

Idcirco enim adhibentur aegrotantibus poenae, ut dolorem sanitas conse· quatur. Mundus ergo qui in maligno positus est (I Joan. V, 19), die judicii divino igne succenditur; et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur illud quod scriptum est in Isaia: Habes carbones ignis, sedebis super eos: erunt tibi m adjutorium (Isa. XLVII. 14 sec. LXX). Illudque difficite est, quomodo cum carbones et ossa consumantur, quibus pleni sum etiam Pharisaei, quibus Do minus in Evangelio: Vae vobis, Scriba et Pharisaei, qui similes estis sepulcris dealbatis; quae intus plena sunt spurcitia, et ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 27), nunc dicatur quod rubigo sordesque mundi consumptae non sint, sed etiam post judicii severitatem malitia remaneat. Quod facile solvitur, si intelligamus illud Apostoli: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32). Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII, 20). Et ponitur sanguis qui effusus est in propatulo creaturae universae ut omnium scelera pateant. Petram autem limpidissimam possumus accipere, et Dominum Salvatorem, quae sequebatur in solitudine populum Israel, de qua scriptum est: Bibebant cutem de spiritali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4); quod in illo revelentur omnia; et impletur quod scriptum est: Nihil occultum quod non reveletur (Matth. X, 26). Dicitque sc Dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata; neque parcere impiis, nec placari, ut viae pereant impiorum, secundum illud quod in primi psalmi line ponitur: Et iter impiorum peribit.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
