Latin
7.19.1 to 7.19.17
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.19.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 15 seqq.) «·Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies. Corona tua circumligata sit tibi, et calciamenta tua erunt in pedibus tuis; nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vesperi, fecique [Vulg. facitque] mane sicut praeceperat mihi. Et dixit ad me populus; Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me dicens: Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra, et filii vestri, et filiae quos reliquistis, gladio cadent. Et facietis sicut fecit ora amictu non volabitis, et cibos Ingentium non comedetis. Coronas habebitis in capitibus vestris, et calciamenta in pedibus: non plangetis, neque flebilis: sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. Eritque Ezechiel vobis in portentum, juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. Et tu, fili hominis, ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum. In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi: in die, inquam, illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra, erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. »LXX. «Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, ecce ego auferam a te desiderabilia oculorum tuorum in acie (sive in praeparatione);