# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.19.18-33

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 7.19.18 to 7.19.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.19.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.19.18

non planges, neque flebis, nec venient lacrymae tibi, gemitus sanguinis, renum luctus est. Erunt crines tui colligati super te, et calciamenta tua in pedibus tuis, nec consolaberis in labiis eorum, et panem hominum non comedes. Loculus sum ad populum mane, sicut praeceperat mibi, et mortua est uxor mea vesperi, fecique mane sicut praeceptum est mibi. Et dixit ad me populus: Non an nuntias nobis quid sunt haec quae tu facis? Et dixi ad eos, Sermo Domini factus est ad me, dicens: Dic ad domum Israel: Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego contaminabo sancta mea, superbiam fortitudinis vestrae, desiderabilia oculorum vestrorum, et quibus parcunt animae vestrae. Filii vestri et filiae vestrae quos reliquistis, in gladio cadent, et facietis sicut feci. Ore eorum non consolabimini, et panem virorum non comedetis, et comae vestrae super capita vestra, et calciamenta vestra in pedibus vestris. Non plangetis, nec flebitis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et consolabitur unusquisque fratrem suum, et erit Iezechiel vobis in portentum. Secundum omnia quae fecit, facietis. Cumque venerint haec, cognosce tis quoniam ego Adonai Dominus. Et tu, fili hominis, nonne in die quando abstulero fortitudinem ab eis, elationem gloriationis eorum, desiderabilia oculorum eorum, et elationem animae eorum filios et filias eorum; in die illa veniet qui salvus factus fuerit ad te: ut annuntiet in auribus tuis. In die illa aperietur os tuum ad cum qui fugerit, et loqueris, et nequaquam ultra reticebis, et eris eis in portentum, et cognoscent quoniam ego Dominus. » Supra ollae lebetisque succensio, obsidionem urbis ostenderat, nunc captam eam atque deletam, et omnem populum, vel interfectum gladio, vel ductum in captivitatem, prophetalis sermo testatur. Et primum juxta consuetudinem nostram, historiae fundamenta jaciamus. Fili, inquit, hominis, ecce auferam de conspectu oculorum tuorum quidquid tibi desiderabile est, et auferam in plaga, sive, ut LXX verterunt, in praeparatione: ut videlicet praepares te ad ea non facienda, quae solent in luctu fieri.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
