# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.2.14-30

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 7.2.14 to 7.2.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.2.14

Loquitur autem sermo divinus per metaphoram saltus contra Jerusalem, quae bestiarum et ferocium hominum habitatio est: quod succendat eam [al. eum], omniaque ligna illius concrementur: nequaquam arbores vocans quae fructibus indigebant, sed ligna quasi incendia praeparata. Primumque comburit in eo lignum viride, secundum quod in hoc eodem propheta legimus: Et a sanctis meis incipite; et postea aridum, quod nihil in se poterat habere vitale: sanctos videlicet simul et peccatores, ut alii captivitatis mala morte effugiant; alii suppliciis tradantur aeternis. Quodque infert, ab Austro usque ad Aquilonem, hoc indicat, ab Jerusalem usque ad Babylonem: ut omne iter pergentium in captivitatem, gladio, fame, pestilentia ruentium compleatur. His enim qui in Babylone sunt, Jerusalem ad Austrum sita est; quomodo e contrario olla in Jeremia quae significat Jerusalem, a facie Aquilonis, id est, Babylonis succenditur (Jerem. I). Et pulchre in principio: Stilla, inquit, ad Africum, ut non tota Dei ira videatur effusa, sed stilla quaedam et pars. Sin autem stilla tantae saevitiae est, quid in totis imbribus aestimandum est? ut omnis caro quae visura est salutare Dei, per silvarum incendium et flammam, quae nullius exstinguitur auxilio, cognoscat quod ipse sit Dominus. Quod intelligens propheta respondit, Ah, ah, ah, Domine Deus, vel, ut Septuaginta transtulerunt, Nequaquam, Domine, Domine. Et infert: Et ipsi dicunt ad me: Nunquid non per parabolas loquitur iste? vel, Parobola est ista quae dicitur? Et est sensus: Planius loquere, non intelligimus per parabolam quid loquarisaperio sermone Dei nobis pande sententiam. Potest autem tropologice Theman et Nageb et Darom,

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
