Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
AEgyptus intelligi: legimus enim in Daniel crebro Austrum pro AEgypto accipi (Dan. XI), AEgyptus autem refertur ad mundi istius angustias. Prophetat igitur Ezechiel quae mundo ventura sint mala, quem saltum vocat, pomiferas arbores non habentem, sed habitaculum bestiarum. De quo et in vicesimo octavo Psalmo dicitur: Vox Domini perficientis cervos, et revelabit condensa silvarum (vers. 9). Istae sunt silva, et saltus, qui plus devoraverunt in praelio de exercitu Abessalon, quam interfecit gladius (II Reg. XVIII). Succenditurque in saltibus primum lignum viride, et sic aridum, hi qui vivunt in malo, et hi qui justitiae mortui sunt. Quodque dicitur, Et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem, hoc dicit: Ab his qui fervente spiritu videbantur, usque ad eos qui crescente iniquitate, et refrigerata charitate multorum, calorem pristinum perdiderunt; ita ut omnis caro perspiciat flammam Domini non exstingui. Precaturque propheta ne fiat quod Dominus comminatus est, hoc est, ne succendatur saltus, et ligna omnia concrementur; ut aut adhuc accipiant locum poenitentiae, aut sibi non imponatur necessitas tristia nuntiandi: praesertim cum populus ea non intelligat, et obscuritate dictorum magis ad insaniam provocetur.