# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.4

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.4

Cap. XXI.—Vers. 1 seqq.) « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel, et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. Pro eo autem quod occidi in te justum et impium: idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab Austro usque ad Aquilonem. Et sciet [Vulg. Ut sciat] omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum [al. abest meum] de vagina sua irrevocabilem. » LXX: « Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Idcirco vaticinare, fili hominis: et obfirma faciem tuam contra Jerusalem, et aspice ad sancta eorum, et propheta super terram Israel, et dices ad terram Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et educam gladium meum de vagina sua, et interficiam ex te iniquum et injustum. Sic egredietur gladius meus de vagina sua super omnem carnem a Meridie usque ad Aquilonem, et cognoscet omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua: non revertetur ultra. » Quia supra dixerat: Ipsi dicunt de me, Numquid non per parabolas loquitur iste? et apertam populus flagitabat sententiam: idcirco id quod Dominus per metaphoram sive parabolam, et ut alii vertere, proverbium, est locutus, nunc manifestius loquiturr, saltus Nageb et Darom et Theman esse Jerusalem, et templum illius, sancta sanctorum, et omnem terram Judaeae; flammamque quae combustura sit saltum, intelligi gladium devorantem, qui eductus sit de vagina sua, ut interficiat justum et impium, Hoc est enim lignum viride et lignum aridum. Unde et Dominus: Si in ligno, ait, viridi tanta faciunt: iu sicco quid facient (Luc. XXIII, 31)? Pro quo, nescio quid volentes, LXX iniquum et injustum interpretati sunt: quasi non idem utrumque significet. Quodque ibi dixerat: Et videbit universa caro, quia ego Dominus succendi eam, hoc egi, silvam, sive flammam, nec exstinguetur, hinc aliis verbis loquitur: Ut sciat omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. Vere enim contra Jerusalem non est flamma sopita, nec exstinctum incendium, nec revocatus gladius, quia modicum tempus in medio, et Jerusalem cum templo suo, Babylonio igne succensa est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
