Latin
7.6.1 to 7.6.18
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.6.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8 seqq.) «Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dices: Haec dicit Dominus Deus, loquere: Gladius, gladius exacutus est et limatus, ut caedat victimas exacutus est, et ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel. Qui fugerant, gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur, quia probatus est, et hoc cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum. Hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos fa it, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum: amicti ad caedem. Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocunque faciei tuae est appetitus. Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum. »Multum est si utramque ponam editionem, et librorum extenditur longitudo: maxime ubi aut nulla aut parva distantia est. Ponam igitur nonnulla quae discrepant. Pro eo quod nos diximus, Qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum, ilii transtulerunt, Interfice, contemne, repelle omne lignum. Rursum ubi nos diximus, Qui fugerant, gladio traditi sunt, et illi et alii transtulerunt, Hospites mei, sive habitatores. Et ubi nos diximus. Plaude super femur, illi posuerunt, Percute manu. Et ubi transtulimus, Et hoc cum sceptrum subverterit, illorum habet editio, Tribus repulsa est. Loquitur autem ad gladium Nabuchodo- …osor, ut veniat contra Jerusalem, ut exacuatur atque limetur, multos enim esse caedendos: et ad ipsum apostropham facit: Tu es qui moves atque subvenis sceptrum filii mei, imperium videlicet populi Israel, et omne lignum succidis, universam populi multitudinem.