# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.7.23-37

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 7.7.23 to 7.7.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.7.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.7.23

Illo vero recordante iniquitates eorum, qui in Ecclesia commorantur, imo malis operibus reducunt adversarias potestates in memoriam scelerum pristinorum, patebunt omnia peccata populi et cogitationes eorum, et idcirco capiuntur, quia novis vetera delicta cumularunt. Haec alius dixerit, nobis coeptae historiae veritas persequenda est. Cum, inquit, dixisset mihi sermo divinus: Propheta. fili hominis, et loquere ad gladium et dic: Gladius, gladius, et caetera quae prophetia gladii continentur; secundo factus est ad me sermo Domini, dicens: Vis, fili hominis, scire quis iste sit gladius, et apertius personam discere gladii saevientis? ausculta quae dico: pone duas vias, ut per illas gladius veniat regis Babylonis, qui egredietur quidem unico itinere Chaldaeorum, sed cum venerit per desertum et solitudinem ad bivium terrae Arabiae, quae appellatur filiorum Amnion, quarum una via Jerusalem ducit ad dexteram partem, sinistra vero ad Rabbath filiorum Amnion, quae est civitas metropolis, et hodie Philadelphia nominatur: memor, inquit, internecionis quae, accidit regi Assyrio, quando centum octoginta quinque millia, una nocte sunt caesa, formidabit ad partem dexteram declinare, et ire contra munitissimam Jerusalem; sed stabit in ipso compilo, et ritu gentis suae oraculum consulet, ut mitiat sagittas suas in pharetram, et commisceat eas inscriptas, sive signatas nominibus singulorum, ut videat cujus sagitta exeat, et quam prius civitatem debeat oppugnare. Hanc autem Graeci βελομαντίαν, sive βαβδομαντίχν nominant. Interrogavit igitur idola; exta consuluit. Ad dexteram facta est divinatio ejus, ut pergeret eontra Jerusalem, et oppugnaret eam, aggeres comportaret, arietes poneret, aedificaret munitiones, urbemque concluderet, et in caede aperiret os suum, et fremitum exsultantis et ululantis exercitus concitaret. Hoc. inquit, faciens, videbitur habitatoribus Jerusalem oraculum frustra consulere; et quasi sabbatorum otium terere, ludere videlicet, et nihil operis perpetrare. Rex autem Babylonis, non in sua fortitudine, sed in iniquitate populi confisurus est, qua eos scit offendisse Deum, et peccata patrum novis cumulasse [al.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
