Latin
7.8.1 to 7.8.21
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.8.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 25 seqq.) «Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita, haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam. Nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit: Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam cam, et hoc non fiet donec veniat [Vulg. veniret] cujus est judicium, et tradam ei. »LXX: «Et tu, profane, inique dux Israel, cujus venit dies, in tempore, iniquitatis finis, haec dicit Dominus Deus: Abstulisti cidarim, et posuisti coronam. Haec non erit similis. Humiliasti excelsum, et sublevasti humilem. Iniquitatem, iniquitatem ponam eam; nec haec talis erit, donec veniat cui debetur; et dabo ei. »Symmachus hunc locum ita interpretatus est: «Tu autem, profane, inique dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis constitutus, haec dicit Dominus Deus, Abstulit cidarim, et tulit coronam; neque boc, neque illud humilem sublevabit, et sublimem humiliabit. Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem faciam illud. Et hoc non fuit iste, cujus judicium est, quem daturus sum. »Post urbis Jerusalem subversionem et captivitatem popuii, ad ducem Israel sermo dirigitur, quem nemini dubium est significari Sedeciam, in quo regum Israel de stirpe David imperium finitum est. Venit, inquit, tibi dies, quae longo tempore praefinita est in te, et propter te sacerdotium et regnum interiit populi Judaeorum. Cidaris enim insigne pontificis est; corona, hoc est, diadema, regis indicium. Nonne haec est cidaris, et haec corona quae nihil lecit judicio; sed ad imitationem regis Babylonii, quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat? Propterea non semel, nec juxta Septuaginta bis, sed tertio iniquita em ponam tibi in perpetuum, quae non statim tibi reputata est, sed donec veniat Christus, cujus est judicium, et tradat ei Pater regnum et sacerdotium, vel Ecclesiam de gentibus congregatam: Non enim judicat Pater quemquam;