Latin
8.296.114 to 8.296.130
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.114-130
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est illud de quo et Apostolus disputat scribens: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 13). Diligit autem Jacob, quia carneum atque terrenum supplantat et superat, et benedictiones illius meretur accipere. Primum enim juxta carnem, et postea secundum spiritum vivimus. Ante vitia, deinde virtutes, quibus vitia subruintur, quia appositum cor hominis ad malitiam a pueritia, erroresque adolescentiae aetas matura condemnat (Gen. VIII). Unde et David: Delicta, inquit, juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV, 7). Et tamen sciendum quod Jacob primam accepit benedictionem, Esau secundam. Et quod ad extremum dicitur de eo: Servus eris fratris tui (Gen. XXVII, 40), hoc significat, quod postquam caro spiritui subjecta fuerit, illique conjuncta, caro esse desistat, et Idumaea transeat in judaeam. (Vers. 15, 16.) «Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicia [Vulg. vindiciam]. et ulti sunt se toto animo interficientes, et implentes inimicitias veteres: propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis, faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos. »LXX: «Propterea haec dicit Adonai Dominus: Pro eo quod fecerunt alienigenae ultionem, et suscitaverunt vindictam insultantes, ex animo, ut delerent usque in aeternum: propterea haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego extendam manum meam super alienigenas, et disperdam, sive interficiam Cretenses, et perdam reliquias littoris maritimae, et faciam in eis ultiones magnas in vindicia furoris, et cognoscent quia ego Adonai Dominus, cum dedero ultionem meam super eos. »Post filios Ammon, Moab, et Seir, qui et ipsi soni Idumaei, et per Lot et Esan populo Israel, et domui Judae cognatione sociantur, venit ad Philisthiim, quos Septuaginta Αλλοφύλου:, id est alienigenas transtulerunt, non generali nomine omnium gentium, quae non sunt de genere Judaeorum, sed speciali gentis suae, quae nunc dicitur Palaestina, mutata PHE littera, juxta Graecorum consuetudinem, in PI (π), sicut et apud nos pro Hebraico PHASE (HDS), Graecum et Latinum pascha celebratur.