# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.131-148

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.131 to 8.296.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.131

Philisthiim interpretantur cadentes poculo, qui et ipsi de aureo Babylonis calice inebriati sunt, et saeviunt, et toto animo insultant, inimicitiarum contra Israel veterum recordantes, quibus a Dei populo divisi sunt. Cumque Dominus dicat: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35), ipsi se ulciscuntur interficientes, et implentes antiqua odia. Propter quae extentam super se manum Domini sentient, quae interficiet interfectores. Pro quo LXX, nescio quid volentes, Cretenses interpretati sunt, cum et Aquila et Symmachus, et Theodotio ipsum verbum Hebraicum CHORETHIM (□WQ). vel interfectores, vel interfectionem verterint, non solum in praesenti loco, sed etiam in Sor phonia, ubi contra Palaestinos ista dicuntur: Gaza direpta erit, et Ascalon in perditionem, et Azotus et Accaron eradicabuntur. Vae habitatoribus funiculi maris, accolae Cretarum, verbum Domini super ros Chanaan terra alienigenarum, et disperdam vos ex habitatione, et erit Creta in pabulum pastorum, et cubile ovium (Sophon. II, 4-6). Et hic enim cum Septuaginta Cretam verterint, caeltri translatores δλβΟρον [al. κά££ον], id est interfectionem, vel perditionem, interpretati sunt, De quo in supradicto propheta, Deo praestante, quod nobis visum est, diximus. Unde et duarum legionum David, quarum una appellabatur Phelethi, et altera Cerechi (II Reg. XV), ultima ab eo quod interficerent atque jugularent, Choretim [Al. Cherethim], hoc est, interfectorum nomen accepit. Perditque Dominus omnes reliquias maritimae regionis, quae salsis [Al. falsae] tunditur fluctibus, et vindicias non parvas, sed magnas faciet in furore, ut furor ejus finem habeat misericordiae, et postquam ultionem fecerit, arguens cum furore, tunc cognoscant Palaestini, quod ipse sit Dominus. (Cap. XXVI.—Vers. 1 seqq.) « Et factum est in undecimo anno, prima (sive una) mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus (sive Sor) de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum (sive gentes);

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
