# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.16-26

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.16 to 8.296.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.16

additur tuum ] (sive ubertalem tuam), daboque Rabbath in habitaculum camelorum (sive civitatem Ammon in pascua camelorum): et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti (sive insonuisti) pede, et gavisa es ex toto affectu (sive insultasti ex animo tuo) super terram Israel: idcirco [ Vulg. addit ecce ] ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram, et scies quia ego Dominus. » Capta vel obsessa Jerusalem, postquam venit in Babylonem, qui poterat [Al. potuerat] evadere, et nuntiavit urbem jam jamque capiendam, vel cum templo esse subversam, juxta consuetudinem omnium prophetarum adversum caeteras in circuitu nationes, quae insultaverant ruinae Jerusalem, templique incendio, sermo convertitur prophetalis, primumque contra filios Ammon, qui habebant metropolim nomine Rabbath, quae hodie a rege AEgypli Ptolemaeo cognomento Philadelpho, qui Arabiam tenuit cum Judaea, Philadelphia nuncupata est. Fili, inquit, hominis, pone, sive obfirma faciem tuam contra filios Ammon, qui de Lot stirpe generati sunt, et dices ad cos: Haec dicit Dominus Deus (non sunt enim prophetae verba, sed Domini. De obfirmatione vultus, in hoc eodem propheta plenius disputavimus): Pro eo quod dixistis: Euge, Euge, sive insultastis, et gavisi estis, quia templum et sanctuarium meum bostium ingressione pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et specialiter super domum Juda, id est, duarum tribuum, quae nunc ductae sunt in captivitatem; propterea et ego tradam te filiis CEDEM [Al. Edem], quos Orientales interpretati sumus. Nullique dubium est, Madianitas, et totam eremi vastitatem, adjacere terra Arabiae, qui habent camelorum greges, oviumque et caprarum multitudines, et his opibus victitant. Quod et terra Israel in Judicum libro accidisse narrat historia (Judic.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
