# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.186-195

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.186 to 8.296.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.186

Et descendent omnes reges de sedibus, sive soliis suis, et principes maris qui diversis imperant insulis, et auferent diademata de capitibus suis, omnem regnandi gloriam deponentes et vestes pretiosissimas, et incredibili varietate fulgentes, abjicient a se, et stuporis magnitudine vertentur in amentiam, atque humilitate dejecti, sedebunt in terra, et cum te viderint corruisse, sibi similia formidabunt: nihilque putabunt in terrae bonis esse perpetuum; sed e contrario assument super te lamentum, et flebile canticum commemorabunt, dicentes: Quomodo peristi quae habitas (Al. habitabas) in mari, urbs inclyta, sive laudata? Tyrum enim fuisse insulam, et nullum habuisse de terra introitum, in Graecis, Latinisque, et Barbaris historiis legimus: sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum, vel, ut nonnulli affirmant, ab Alexandro, rege Macedonum, jactos esse aggeres, et oppugnatione vineisque, et arietibus locum praeparatum, ac de insula factam esse peninsulam. Tu igitur, o Sor, o Tyre, quae quondam fuisti tu cunctis fortissima insulis, sive in urbibus omnium voce laudata cum habitatoribus tuis, quos universi timebant, quomodo subito corruisti? Nunc stupebunt, sive pavebunt super te insulae, et ut melius habetur in Hebraico, naves, in die pavoris et ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari, Unde consequentius est supra naves legere, ne secundo ponantur insulae; eo quod nullus egrediatur ex te, sive, ut Septuaginta transtulerunt, in die egressionis tuae: quando fueris ducta captiva. Haec interim quasi quaedam historiae jacta sint fundamenta: nunc spirituale nitemur culmen imponere. Finge aliquem, diu servata pudicitia, multis floruisse virtutibus, et postea in aliquo gravi mortalique peccato esse collapsum: nonne ad sonitum ruinae ejus interfectarumque virtutum omnes insulae movebuntur: hi videlicet qui salsis amarisque hujus saeculi tunduntur fluctibus? et descendent de throno superbiae suae, omnes qui in saeculi hujus salsugine principes videbantur, et humilitate dejecti, auferent diademata de capitibus suis, quae videbantur bonis operibus possidere, et vestimenta varia diversitate virtutum abjicient et induentur stupore, sive timoris magnitudine quodammodo videbuntur insani;

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
