Latin
8.296.262 to 8.296.278
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.262-278
Unproofread scanNot analysed yet
Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum (Psal. XLV, 3, 4). Sed et Dominus noster in corde terrae, hoc est, in medio, ad (Al. et ad) inferos dicitur descendisse· Vera autem et perfecta pulchritudo in nullo hominum, nisi in Christi corpore, quod interpretatur Ecclesia, et multorum sanctorum virtutibus cougregatur. Uude et ipse loquitur ad sponsam: Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7). (Vers. 4, 5.) «Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum. Abietibus de Sanir exstruxerunt te eum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum. »Pro quo nescio quid volents, ita LXX transtulerunt: ·«Beelim filii tui circumdederunt tibi decorem: cedrus de Sanir aedificata est tibi; tenues tabulas cypressinas de Libano tulerunt, ut facerent tibi malos abiegnos. »Sermo enim Beelim in hoc loco apud Hebraeos penitus non habetur, sed pro Beelim scriptum est GEBULAIC (…)quod significat terminos tuos. In eo quoque quod dixerunt, filii tui, verbi ambiguitate decepti sunt, et scripturae similitudine, dum pronuntiatione diversa eaedem litterae, caementariorum, et filiorum, BO- NAICH et BENAICH (…)leguntur. O igitur Tyre, quae dixisti per superbiam, Perfecti decoris ego sum, sive ego decorem mihi circumdedi, cum sis sita in medio mari, audi quanta tibi Dei largitate collata sint. Finitimi et contermini tui, qui non de longinquis, sed de vicinis sunt regionibus, ipsi impleverunt decorem tuum, et tu putas tuum esse quod alienum est? Et loquitur quasi ad navem τροπιχώζ, urbis significans pulchritudinem, et rerum omnium abundantiam, ut postquam universam illius supellectilem descripserit, malum, antennas, remos, veta, proram, cannam, funes, opertoria, pelles, et caetera quibus navium optime instructarum usus indiget: tunc tempestatem illi, et ventum austrum, quo fluctus maximi commovebuntur, venire denuntiet, et eam subjacere naufragio.