# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.27-42

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.27 to 8.296.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.27

VI), quando venerunt Madianaei, et depasti sunt, usque Gazam, omnes regiones eorum. Μέταφο,οιχώ; ergo per Madianaeos, Ismaelitas et Agarenos, qui nunc Sarraceni appellantur, assumentes sibi falso numen Sara, quo [Al. quod] scilicet de ingenua et domina videantur esse generati. Scriptura significat: diciturqne de rege Nabuchodonosor et omni ejus exercitu, quod veniat et capiat urbem Rabbath, quas vel proprie hoc appellatur nomine, vel ob magnitudinem. Rabbath enim maxima dicitur. Et ne dubitemus Nabuchodonosor subvertisse Arabiam, postquam capta est Jerusalem, supra Scriptura testatur: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, Ammon et Jerusalem, et veniel gladius regis Babylonis. Et iterum: In capite viae civitatis conjiciet, et viam pones, ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam (Supra, XXI, 19, 20). Et rursum: Haec dicit Dominus Deus ad filius Ammon, et ad opprobrium eorum (vers. 28). Venient ergo filii CEDEM, et collocabunt caulas suas, quam pastores, figentque tentoria. Ipsi vastabunt fruges tuas, et bibent lac, et ubertatem terrae, Immissis gregibus camelorum, et omnium populorum: ita ut sint filii Ammon in cubile pecorum, et malorum necessitate intelligant, quod ipse sit Dominus qui et futura praedixit, et ut fierent imperavit. Nec hoc suffecit filiis Ammon, ut insultarent, et dicerent: Euge, euge super templo et sanctuario Domini, quod pollutum erat diversarum introitu nationum; sed tanta fuit insultandi lascivia, ut cunctos simul populus manibus et pedibus concreparet, et ex toto cordis clamaret affectu: eo quod terra Israel esset desolata. Propterea non per angelos, neque per alia ministeria, sed ipse Dominus, extendens manum suam ad percutiendum, tradet eam in direptionem, nequaquam camelis et ovium gregibus, sed manifestius gentibus. ut de populorum numero penitus eradicetur, et pereat, et redigatur ad nihilum: et postquam contrita fuerit, tunc intelligat quod ipse sit Dominus qui cuncta dijudicet, et in omnes terras habeat potestatem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
