Latin
8.296.297 to 8.296.311
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.297-311
Unproofread scanNot analysed yet
et fiunt transtra de ebore, cum mortificaverint corpora sua: vel usum dentium ad laudes Dei contulerint, et praetoriola, sive cellaria de insulis Chettiim, quae juxta Hebraici sermonis etymologiam vertitur in percussam, ut plagis diaboli non tam interfecta sit, quam probata. Possumus ex ebore, et silvestres domos dicere de insulis Chettiim, quas haeretici non in domo Dei, sed in navi Tyria fabricare conantur. Et ipsi habentes ebur suum sermonis, et linguae aedificantes templa Dei templo contraria, et domos silvestres, habitacula bestiarum, cum Scriptura dicat in domo Dei nemora, et silvas, ac lucos non esse plantandos (Deut. XII). (Vers. 7.) «Byssus varia de AEgypto texta est tibi in velum, ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa, facta sunt operimentum tuum. »LXX: «Byssus cum varietate de AEgypto facta est tibi in stratum, ut circumdaret tibi gloriam, et operiret te hyacintho, et purpura, de insulis Elissa facta sunt opertoria tua. »Quia dixerat Tyrus, Perfecti decoris ego sum, vel circumdedi mihi ipsa pulchritudinem, arguitur quid a singulis acceperit regionibus, secundum illud Scripturae: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Describitur ergo quid unaquaeque mittat provincia, secundum illud Virgilianum (Georg. ,lib. I): et caetera. Byssus in AEgypto quam maxime nascitur, ex qua contextum est Tyriae navis velum, quod penditur malo, et operimentum illius, quod in solis calore atque tranquillo nautis atque vectoribus praebet umbraculum, de hyacintho et purpura fit, quae sunt de insulis Elisa, Ionii maris sic appellans insulas. Porro juxta Septuaginta de bysso in stratum, et in requiem Tyriae navis velamenta texuntur, ut his operta gloriosior sit, et circumdata amictum habeat pulchriorem. Byssum autem referri ad terram, quia ex ferra oritur, et hyacinthum ad aerem, purpuram ad mare ex quo conficitur, addito coccino his tincto, quibus Pontificis vestimenta texuntur, saepe admonuimus quod quatuor elementa significent, terram, ignem, aerem, et aquas, ex quibus constant omnia, quae sibi assumit Tyrus, ut Dei creaturis non utatur cum grafia, sed dicat, Perfecti decoris ego sum, vel, decorem mihi ipsa circumdedi.