# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.419-437

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.419 to 8.296.437. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.419

XXII), et hos esse de domo advenae atque peregrini, qui non comedunt carnes agni, de quibus scriptum est: Advena et mercenarius non comedent ex eo (Exod. XII, 43); ut omnes nundinae Tyri his mercimoniis compleantur. « Filii Dadan negotiatores tui. » Pro quo nescio quid volentes Septuaginta, filios Rhodiorum interpretati sunt: nisi forte primae litterae falsi similitudine (n et Ί), ut pro Dadan legerent Radan, quae et ipsa Cycladum maxima est, et in Ionio mari quondam urbs potentissima, navalique certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum omnium receptaculum. Et quia Rhodii in linguam nostram vertuntur videntes judicium, de his nunc tropologice dicitur, qui cernunt judicii veritatem, et ipsi non faciunt, dicente Apostolo: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alium, teipsum condemnas. Eadem enim facis quae judicas (Rom. II, 1). Sed melius est DADAN alterius loci nomen accipere, ut et in Hebraico, et apud caeteros interpretes habetur. (Vers. 15, 16.) « Insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebeninos commutaverunt in pretio tuo. Syrus negotiator tuus, propter multitudinem operum tuorum, guttam, purpuram, et scutulata, et byssum et sericum, et Chodchod [Vulg. coccum] proposuerunt in mercatu tuo. » LXX: « Ex insulis multiplicaverunt negotiationem tuam: dentes elephantinos, et his qui introducebantur reddebas mercedes tuas. Homines negotiationem tuam a multitudine mercatus tui: in aphec, stacten, et polymita de Tharsis et Ramoth et Chodchod dederunt in nundinas tuas. » Multum ab Hebraico in praesenti loco Septuaginta editio discrepat; ideo juxta utramque pauca dicenda sunt: ne in Tyri mercimoniis occupati, ad reliquas prophetias tardius transeamus. Filii Dadan negotiatores Tyri, de multis insulis multiplicaverunt negotiationem ejus, ita ut dentes elephantorum darent his qui veniebant ad commercium ejus, et haberent homines in nundinis propter negotiationis multidinem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
