Latin
8.296.43 to 8.296.55
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.43-55
Unproofread scanNot analysed yet
Possumus juxta tropologiam filias Ammon intelligere, qui de Lot in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos, de quibus Scriptura dicit et apostolus Joannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Isti enim de inclinatione orti sunt, hoc enim Lot in linguam nostram vertitur: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Adversum hos ponitur, sive obfirmatur, facies prophetalis: ut eos sua austeritate conterat, et dicit eis: Quia insultastis Ecclesiae meae tempore persecutionis: eo quod diversorum vitio pollutum esset sanctuarium meum, sive eorum vitio qui mihi serviebant, sive hostium crudelitate, qui meos persequebantur: terram quoque Israel, sensus videntes Deum, esse desolatam virtutum choro; et quomodo filii domus Juda, id est, Deum condientis, in qua est vera fides et recta confessio, ducti sunt [Al. sint] in captivitatem, et servire Domino desierunt [Al. desierint]: idcirco, o omnis insultans, traderis filiis Orientalibus qui de vere lumine sunt profecti et traderis in haereditatem, ut tu quoque discas Dominum confiteri. Et per translationem dicitur, quod filii Orientis ponent super eos caulas suas, et figant tentoria, et bibant lac, et comedant fruges, et civitas quondam superbiae fiat in habitaculum camelorum, qui possint, deposito onere peccatorum, intrare per foramen acus (Matth. XIX), et in cubile pecorum, quae reguntur a pastore bono (Joan. X), ut cum hoc fecerint, mixti et traditi Orientis pastoribus, intelligunt quod ipse sit Dominus. Rursumque exprobrat eis, quare insultaverint nimio cordis affectu ruinis populi Dei, et terram Israel putaverint omnino desertam: pro quo mereantur manum ulciscentis Dei, ut qui excesserant modum exsultationis et gaudii super ruina domus Judae, nequaquam tradantur filiis Orientis, sed sint in direptionem cunctarum gentium, et interficiantur de populis, et pereant, et conterantur, et nequaquam de stirpe Abraham, sed de cunctis nationibus esse credendi sint, et tunc malorum cognoscant magnitudine, et contritione sua, et interfectione populi, quod ipse sit Dominus.