Latin
8.296.438 to 8.296.450
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.438-450
Unproofread scanNot analysed yet
Haberent autem in Aphech, quod de Theodotionis editione in Septuaginta additum est: pro quo Symmachus vertit, polymita. Stacten quoque, pro quo omnes alii purpuram interpretati sunt, quae Hebraice dicitur ARGAMAN (…):et varietates ex Tharsis, pro quo in Hebraeo BUS (y*n) dicitur, quae ab omnibus in byssum translata est. Tharsis autem in praesenti loco penitus non habetur. Et ramoth, inquiunt, et chodchod dederunt in nundinis tuis; quod ita habetur in Hebraeo, nisi quod pro ramoth, Aquila serica, vel subtilia, interpretatus est. Chodchod vero omnes interpretes, ita ut in Hebraeo positum est (Τ3Ί3), transtulerunt. Igitur, juxta Septuaginta, filii Rhodiorum negotiatores Tyri, de insulis plurimis multiplicaverunt negotiationem ejus: juxta Hebraicum, post filios Dadan negotiatores ejus, insulae quoque diversarum gentium auxerunt in mercimonium ejus, afferentes dentes eburneos ex India, et ligna ebenina, quae nigri coloris pretiosissima sunt, et commutaverunt cum aliis Tyri mercibus. Syrus quoque fuit negotiator Tyri: pro quo in Hebraeo positum est ARAM (□'Vt), in cujus loco Septuaginta homines interpretati sunt, pro ARAM legentes ADAM, et RES et DALETH litterarum, sicut supra, decepti similitudine. Usque hodie autem permanet in Syris ingenitus negotiationis ardor, qui per totum mundum lucri cupiditate discurrunt, et tantam mercandi habent vesaniam, ut, occupato nunc orbe Romano, inter gladios, et miserorum neces quaerant divitias, et paupertatem periculis fugiant. Istiusmodi homines negotiatores Tyri sunt, qui polymita, purpuram et scutulata mercantur: byssum quoque et sericum, et chodchod poponunt in mercatu ejus. Pro purpura, quam omnes interpretati sunt, stacten, id est guttam, Septuaginta transtulerunt. Chodchod autem quid significet, usque in praesentiarum invenire non potui. Aiunt Hebraei, omnes pretiosissimas merces hoc nomine significari, vel speciem quamdam esse pretiosarum mercium, quam Romanus sermo non resonet, vel communi vocabulo scruta vendentium.