# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.451-467

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.451 to 8.296.467. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.451

De multis autem insulis, ut transeamus ad anagogen, quae salsis [Al. falsis] et amaris hujus saeculi tunduntur fluctibus, deferunt negotiatores Dadan dentes eburneos, candorem eloquentiae pollicentes; de quibus scriptum est: A domibus eburneis ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo (Psal. XLIV, 9). Sed non sunt candidi, nec imitantur sponsam, de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII, 5)? verum ebenini nigri coloris, qui non possunt suam mutare nigredinem, Jeremia dicente: Si mutabit AEthiops pellem suam, et pardus varietatem suam (Jerem. XIII, 23). Syrus quoque, id est Aram, qui inter·: pretatur excelsus, et tumet superbia, negotiator Tyri est, et in multitudine operum Tyriorum defert falsi nominis scientiam, multas varietates, et stacten odoris optimi repromittens, et purpuram regiae dignitatis, et scutulata ex arte dialectica, et byssum, pro qua Septuaginta Tharsis interpretati sunt, terrae operibus deditus: et sericum, pro quo in Hebraeo scriptum est RAMOTH (t]*on), quod interpretatur visio mortis. Omnia enim opera terrena ad interitum properant; et chodchod, quidquid illud est quod intelligitur, proponens in nundinis Tyri. Dadan autem ex his mercibus quae a negotiatoribus ejus insulisque dicuntur afferri, vel Indiae regio intelligenda est, vel Idumaeorum ac vastae solitudinis, ut nonnulli aestimant, sonatque cognationem, ut similitudinem divinorum dogmatum in haereticis cognoscamus. (Vers. 17.) « Juda et terra Israel ipsi institores tui, in frumento primo: balsamum et mel, et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis. » LXX: « Judas et filii Israel, isti negotiatores tui in frumenti commercio et unguentis: primum mel et oleum, et resinam dederunt in nundinis tuis. » Verbum Hebraicum PHANAG (;qs) Aquila, Symmachus et Theodotio ita, ut apud Hebraeos positum est, transtulerunt: pro quo LXX unguenta, nos balsamum vertimus. Dicitur autem, quibus terra Judaea, quae nunc appellatur Palaestina, abundet copiis, frumento, balsamo, melle et oleo, et resina, quae a Juda, et Israel ad Tyri nundinas deferuntur.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
