# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.490-506

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.490 to 8.296.506. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.490

XV, 22, 26}. Sed quia exierat de finibus Tyri et Sidonis, et propinquabat terrae Israel, idcirco quod rogaverat consecuta est. (Vers. 18.) « Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum: in copia [Vulg. multitudine] diversarum opum: in vino pingui, in lanis coloris optimi. » LXX: « Damascus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, ex multitudine omnis fortitudinis tuae: vinum ex Chelbon, et lanas de Mileto. » Pro vino pingui, quod interpretatus est Symmachus, et apud Aquilam et Theodotionem, et in ipso Hebraico habet, vinum de HELBON (φώτΐ). Rursumque ubi nos posuimus lanis coloris optimi, sive splendentibus, et Aquila et Theodotio transtulerunt in lanis Soor. Significat autem quod inter caeteras negotiationes Tyri, ad nundinas ejus de Damasco deferebatur vinum pinguissimum, et lana praecipua: quod usque hodie cernimus. Sin autem Damascus interpretatur sanguinem bibens, et Hebraeorum vera traditio est, campum in quo interfectus est Abel a parricida Cain (Gen, IV), fuisse in Damasco, unde et locus hoc insignitus vocabulo sit, juste et Paulus post interfectionem Stephani primi in Christo martyris perrexit Damascum, ut credentes in Christo vinctos duceret Jerusalem: Deique misericordia, qui fecit videntem et caecum, oculos carnis amisit, ut mentis acciperet: cecideruntque squamae draconis ex oculis ejus, quibus lumen perdiderat veritatis, ut iret ad vicum qui appellatur Rectus, et inveniret Ananiam, qui in lingua nostra interpretatur obediens (Act. IX). De hac igitur terra, cui dictumest: Maledicta terra quae aperuit os suum, et hausit sanguinem fratris tui (Gen. IV, 11), Tyri nundinae congregantur, et vinum pingue, et lanae splendentes: sive vinum de Chelbon quod interpretatur lacteus. Septuaginta pro lanis coloris optimi, lanae de Mileto, sive Soor senserunt. Miletum in Hebraico non habetur; sed quia inde lanae praecipuae deferuntur, pro SOOR, Miletum interpretati sunt. Ex quo perspicuum, quod Tyrus lacte vescatur infantiae.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
