Latin
8.296.507 to 8.296.526
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.507-526
Unproofread scanNot analysed yet
et vestimenta non habeat propria, sed aliunde et ex variis congesta provinciis. Illud quod- Damascus interpretatur sanguis cilicii, et sanguis osculi, praesenti non convenit loco. Frequenter enim Hebraea nomina pro diversitate accentuum, et mutatione litterarum vocaliumque, vel maxime quae apud illos habent proprietates suas, varie interpretantur. (Vers. 19.) «Dan et Graecia et Mozet in nundinis tuis posuerunt [Vulg. proposuerunt] ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua. »LXX: X «Dan et Javan et Mozel in nundinis tuis. »Quae in editione eorum de Theodotione addita sunt: «Ferrum facium opere, et rota in commixtione tua est. »Ex nomine patriarchae Dan et tribus, et locus in quo habitavit tribus, nomen accepit, ubi hodie Paneas, quae quondam Caesarea Philippi vocabatur. Unde et Jordanis fluvius sortitus est vocabulum, Jor, rivus videlicet, Dan, qui fluit de Libano. Javan autem Graeciam sonat, quae interpretatur, ut diximus, est, et non est. Pro Mozel quoque Symmachus transtulit deferens, ut sit sensus: Dan et Graecia detulerunt in nundinis tuis ferrum fabrefactum, et caetera. Aquila vero pro Mozel, posuit de Uzal. De quibus credendum est regionibus, ferrum et stacten et calamum ad Tyri nundinas deportata. Dicamusque quod Graecia, id est Javan, ferrum habeat febrefactum, et ad bella promptissimum, dialecticaque arte constructum jactans se cuncta judicio et ratione proferre: vocalemque sonum, qui interpretatur in calamo, et stacten odoris optimi repromittat, sive ferrum fabrefactum, et rotam quae verborum compositione volvatur, et cursum habeat orationis. (Vers. 20.) «Dadan institores tui, in tapetibus ad sedendum. »LXX: «Dedan negotiatores tui, curo jumentis electis ad currus. »Multum Hebraicum et Septuaginta in praesenti loco discrepant, praeter nomen regionis quod vicinum est Dedan, et Dadan. Infinita quippe distantia in tapetibus ad sedendum, et jumentis electis ad currus: nec dubium quin quadrigae currus et equi, in malam partem accipiantur, si terreni sint.