# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.551-568

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.551 to 8.296.568. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.551

II). Istique cameli, deposito onere peccatorum, possunt intrare cretam et angustam viam, quae ducit ad vitam (Matth. VII et XIX). Vers. 22.) « Venditores Saba et Reama [Al. Rema], ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus, et lapide pretiosissimo [Vulg. pretioso], et auro quod proposuerunt in mercatu tuo. » In Psalmis ubi scriptum est: Reges Arabum et Saba munera offerent tibi (Psal. LXXI, 10), in Hebraeo habet, reges Saba et Saba munera offerent tibi, quorum unam Saba per SIN litteram scribitur, alterum per SAMECH, quae nostrae litterae similis est. Quia igitur Saba interpretatur conversio, hoc dicendum est, quod in praesenti loco non conversionem significet, sed aversionem, de qua Tyro munera deferuntur cum universis aromatibus, et odoribus optimis, et lapide pretioso, et auro quae omnia in Tyri nundinis proponuntur. Et ipsi enim mentiuntur odorem optimum, lapidemque pretiosum, quo exstruere perversitatis suae nituntur Ecclesias, et aurum quod pollicetur in sensu, omniaque perversa sunt. Nihil enim gratuito accipiunt nec gratis tribuunt, sed universa mercantur, cum reges Arabum et Saba gratis Christo munera offerant. Hi sunt qui omnia turpis lucri causa faciunt, et ab eo haec munera susceperunt, qui dicit in Evangelio: Haec enim tradita sunt mihi: quae dabo tibi, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Reama, sive juxta Septuaginta Regma, in nullo alio Scripturarum loco invenire potui, nec quae regio sit, quidve significet, nisi quod manifestum est, et ex eo quod jungitur, Saba, vicinam huic provinciae esse regionem. (Vers. 23, 24.) « Aran, et Channe, et Eden, negotiatores tui Saba, Assur, Chelmad, venditores tui: ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et astrictae erant funibus. » LXX: Charran, et Chana, et Edne, isti negotiatores tui: Sabba, Assur, et Chalman, institores tui, deferentes negotiationem χ in Machalim, et in Galima: hyacinthum, et X polymita: thesauros electos funibus colligatos.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
