Latin
8.296.618 to 8.296.636
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.618-636
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 20)? et illo apostolico: Qui volunt divites fierit incidunt in tentationem et muscipulas multas, et trahuntur in profundum (I Tim. VI, 9). Manifesta est historia; et propterea singulis pene versiculis breves sententiolas coaptamus. Jam enim ad finem libri festinat oratio. (Vers. 27.) «Nautae (sive remiges) tui, et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: virique bellatores tui qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. »Remiges sive nautas urbis Tyriae, Sidonios legimus et Aradios, de quibus jam dictum est: et juxta editionem Septuaginta consiliarios Bybli, quae Hebraice appellatur GEBAL (…)viros quoque bellatores ejus Persas, Lydos; et Libyas, qui omnes cadent, et esse nihili monstrabuntur, cum ceciderit Tyrus, et universa gloria ejus finem habuerit ruinarum. Multitudinem autem quam commixtionem Septuaginta transtulerunt, exceptis principibus, vulgus significat; qui absque nomine dignitatum, simili judicio conterentur· Mixtaque prophetia est inter urbem et navem, ut ex altero alterum intelligas; et tamen utrumque ad consummationem saeculi pertineat, atque in naufragium. (Vers. 28, 29.) «A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes, et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum. Nautae, et universi gubernatores maris [vectoresque et proretae )in terra stabunt, et ejulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur (sive cinerem sternent sibi). »Quod autem sequitur: Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo, et assument super te carmen lugubre, et plangent te, in Septuaginta non habetur, sed de Theodotionis editione additum est. Quando Tyrus ceciderit, gubernatores illius turbabuntur; descendentque de classibus, et remiges vectoresque ac proretae sive nautae, et universi gubernatores maris jactati fluctibus, stabili aliquando consistent gradu;