# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.66-72

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 8.296.66 to 8.296.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/8.296.66

Idcirco non multo post tempere, sed in praesentiarum Dominus comminatur se humerum, robur videlicet et fortitudinem Moab de civitatibus ejus dissoluturum, sive aperturum, ut ad ipsos quoque Babylonius victor introeat, et civitates in Moab esse desistant, et in finibus ejus ac terminis urbes inclytae destruantur: quarum ponit nomina, Beth Jesimoth, et Beelmeon et Cariathaim: pro quibus nescio quid volentes LXX interpretati sunt, domum Beth Iasimuth, cum hoc vocabulum villam desertam significet: Beelmeon quoque usque hodie in Moab vicus sit maximus, quem illi verterunt, super fontem, et Cariathaim, civitatem maritimam: traditurque et ipsa cum filiis Ammon filiis Orientis, Babyloniis, videlicet, juxta illum sensum quem contra filios Ammon interpretati sumus. Et dabo, inquit, Moab in haereditatem, ut quomodo filiorum Ammon non est memoria ultra in gentibus, sic et in Moab ultiones faciam atque judicia: ut cognoscant quod ego sim Dominus, qui Judam tradidi pro peccato, et in filios Ammon, et in Moab ultor exsistam. Usque hodie autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Seir, qui in pilosum venitur et hirsutum, despicit et contemnit domum Juda, in qua vera confessio est, et putat tam facile eam posse subverti, quam caeterarum subvertuntur urbium munimenta. Unde et Dominus comminatur aperturum se, sive dissoluturum omnem fortitudinem Moabitarum: ut civitates habere desistant, et nequaquam in dialectica arte confidant [Al. confidere]: sed cuncti illius termini, quos pro illisione fluctuum vocant promontoria, destruantur; et inclytae atque electae terrae Beth Jesimoth, quae interpretatur domus solitudinis atque deserta, et Beelmeon, quae et ipsa vertitur habens fontem, sive super fontem, et Cariathaim, quam LXX civitatem maritimam transtulerunt, pereant. Quamvis enim habeant robora pugnatorum, et inclyta pergant ad praelium arte pugnandi, et ex omni parte circumsepti munitique gradiantur: tamen inclyta eorum terra non est domus habitationis, sed domus solitudinis.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
