Latin
Book 9
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Consequens erat, filia Eustochium, ut prophetiam Tyri, et principis Tyri, uno volumine comprehenderem, et tam lotis quam vaticinatione conjunctos, nequaquam librorum ordine separarem. Sed quia plura sunt quae dicuntur, et modum prolixitatis excedunt: ideo in nonum librum dilata est explanatio, quam orationibus tuis omniumque sanctorum ad calcem credimus perventuram; ut contra Pharaonem quoque, et universam AEgyptum, quae in Ezechiel scripta sunt, disseramus. Quae et ipsa nobis longitudine sui, in librum decimum dividenda sunt: quo et voluminum inter se mensura servetur, et divisus dictantis scribentisque, et legentis labor respiret in partibus.