# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.2.16-29

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 9.2.16 to 9.2.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.2.16

Nunquid loquens dices, Deus ego sum, in conspectu interficientium te? Tu autem es homo, et non Deus, in multitudine vulnerantium te. Mortibus incircumcisorum morieris in manibus alienorum, quia ego loculus sum, dicit Adonai Dominus. » Ubicunque juxta Septuaginta secundo ponitur, Dominus, Dominus, primum nomen tetragrammaton est (HVP) quod proprie ad Deum pertinet, et ineffabile dicitur: secundum commune (Sn), quod saepe in hominibus invenitur. Quomodo autem Tyriae urbis sub figura navis primum divitiae, deinde ruina planctusque descriptus est: sic ad principem Tyri primum sermo fit prophetalis, quod erectus sit per superbiam, nec bene abusus opibus quas habebat: deinde luctus et lamentatio, de quantis bonis ad mala quanta pervenerit. Primum igitur prima dicenda sunt. Scriptum est in Isaia (cap. IV) ad regem Babylonis Nabuchodonosor, quod se Dei potentae coaequant, et in tantam elatus sit arrogantiam, ut auderet dicere: Super Mera coeli ascendam, et ero similis Altissimo. Praecipitatusque de solio, meruit audire: Quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? Et de Pharaone in hoc eodem propheta: Mea sunt flumina, et ego feci ea (Infra XXIX, 9). Et de principe Tyri, quod elato corde dixerit arroganter: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi, sive in habitaculo Dei habitavi, cum sit homo, et non Deus. Quae quanquam videantur vires humanae fragilitatis excedere, et non tam hominum verba esse quam insanientium daemonum, tamen hyperbolen debemus accipere, quod intantum intumuerint, et nescierint mensuram suam, ut clati felicitate saeculi, et regni potentia, dum praesentia bona putant esse perpetua, homines se esse nescierint, et aeternum sibi imperium vendicarint. Licet sub typo principum, regum, et singularum (Al. singularium) urbium, vel provinciarum, poestates adversariae demonstrentur, de quibus scribit et apostolus Paulus: Non est nobis pugna adversum carnem et sanguinem, sed contra principes, et potestates rectoresque tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
