Latin
9.2.48 to 9.2.56
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.2.48-56
Unproofread scanNot analysed yet
Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7). Traditae enim illis sunt ad regendum provinciae quasi judicibus ab imperatore. Qui obliti honorem suum ex alterius jussione pendere, qualis nuper Heraclianus (Al. Herodianus) in Africa fuit, erecti sunt mente tyrannica contra regem et Dominum suum: ut in toto orbe dispersi, sub numinibus idololatriae, deorum sibi nomina assumerent, et inflati superbia, in judicium diaboli inciderent et laqueum. De quo et Salvator locutus in Evangelio est: Vidi Satanam quasi fulgur cadentem de coelo (Luc. X. 18).