Latin
9.3.44 to 9.3.59
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.3.44-59
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est illud quod de similitudine loquitur et Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio: donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19), ut recipiatis, videlicet, similitudinem ejus, quam vestro vitio perdidistis. Et quia in Latinis codicibus pro signaculo, resignaculum legitur, dum κακοζήλω; verbum e verbo exprimens, qui interpretatus est juxta Septuaginta translationem άποσφράγισμα, id est, resignaculum posuit. Unde quidam sic intelligunt, quod signaculum Dei et figuram quae velui in cera mollissima expressa sit, rex Tyri resignaverit atque perdiderit, ut pro signaculo fecerit resignaculum, nequaquam habens imaginem et similitudinem Dei, juxta quam et primus homo conditus est, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem vostram (Gen. I, 26). Et notandum quod imago tunc facta sit tantum, similitudo e in Christi baptismate compleatur. Et consequenter ei cui dictum est: Tu signaculum similitudinis, jungitur, plenus sapientia, perfectus decore, sive, corona decoris. ubi enim similitudo Dei est, ibi et plenitudo sapientiae, et perfectus decor, sive quasi diversis floribus ornata, atque composita corona virtutum, quam proprio studio auget diligens, dum naturae bonum nutrit industria, et negligens minuit, juxta illud quod in Proverbiis sub figura mulieris pulchre, et male moratae dicitur: Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo (Prov. XI, 22). Sequitur: In deliciis paradisi Dei fuisti, pro quo in Hebraico habetur EDEN (p?) quod et Geneseos narrat historia. Eden autem vertitur in delicias. Et pulchre ad distinctionem paradisum Dei nominat; ut ostendat esse et contrarium paradisum non Dei, apud eos qui veritatem mutant mendacio (Rom. I), et paradisum habere se jaciant. Quo sermone demonstrat, nequaquam hominem esse de quo scribitur, sed contrariam fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso commorata sit: licet Judaei hoc per τρόπον quae appellatur υπερβολή, de Hiram rege Tyri aestiment prophetari.