# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.3.94-113

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 9.3.94 to 9.3.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.3.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.3.94

Super quibus et vir sanctus Epiphanius episcopus proprium volumen mihi praesens tradidit. Et XXXVII liber Plinii Secundi, Naturalis Historiae, post multiplicem omnium rerum scientiam, de gemmis et lapidibus disputat. Ad quorum notitiam diligens a nobis mittendus est lector. Porro Symmachi interpretatio, istum principem Tyri, quasi pretiosissimum monile lapidibus scribit esse distinctum. Denique auri tympanum vocat, in quo infixi sint lapides. Unde et juxta Hebraicum sequitur: Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. Pro quo posuere Septuaginta: Auro replesti thesauros tuos et apothecas luas, ad sensum mentemque referentes, quod cogitatio ejus divinis patuerit sacramentis, et congregaverit sibi divitias spirituales, de quibus Dominus praecepit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo: ubi nec aerugo, nec tinea demolitur, nec fures effodiunt et furantur. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 20, 21). Iste est thesaurus absconditus, de quo et in Evangelio loquitur: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenerit, abscondit, et prae gaudio suo vadit; et vendit omnia quae habet, et emit agrum illum (Matth. XIII, 44). Apothecae autem sunt, sive horrea, de quibus in alio loeo scriptum est: Benedictae apothecae tuae, et reliquiae tuae (Deut. XXVIII, 5). Post haec dicitur, juxta Hebraicum: Tu Cherub extentus et protegens, subauditur arcam Dei et propitiatorium, vel juxta Septuaginta, quod ipse cum Cherub unctus sit et creatus. Ex quo ostenditur ad hominem urbis Tyriae principem hoc pertinere non posse, sed ad sanctam quondam et praecipuam fortitudinem, quae urbis Tyriae princeps posita sit. Et posui [Al. additur te], inquit, in monte sancto Dei; haud dubium quin paradisum significet, ad quem post coelum tertium Paulus apostolus raptum esse se dicit (II Cor. XII).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
