# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.53-67

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 9.6.53 to 9.6.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.6.53

Aggiutinatque pisces fluminum ejus pennis ipsius, vel squamis, quibus haeretici per superbiam ad alta festinant, ut et ipsi vincti cum dracone, unum cum eo corpus efficiant, et copulentur ei vel in erroris consortio, vel in poenae similitudine: quomodo qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Neque vero unum habet flumen draco AEgyptius, sed multa flumina, quibus irrigat AEgyptum humilem atque dejectam, nihil in se habentem montium: nec aquas Siloe, quae vadunt curo silentio, sed turbidas et coenosas (Isa. VIII). Unde et extrahit eum Dominus de medio fluminum suorum, ut nequaquam eis incubet, nec sedeat in eis: et omnes pisces squamis illius adhaereant, pro qualitate vitiorum per totum corpus draconis, vel capiti, vel ventri, vel caudae, et extremis partibus adhaerentes: ut extracto dracone, pisces quoque, qui adhaerent ei pariter extrahantur. Et: Projiciam te, inquit, in desertum, ut nequaquam reperias quos decipias. Vel certe deponam te de culmine superbiae tuae, et deponam velociter, juxta illud Apostoli: Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20); ut dracone contrito atque deposito, pisces quoque fluminis illius deponantur, et cadat auctor criminum, qui prius stare se arbitrabatur, et in toto orbe discurrere. Cadat autem super faciem terrae suae, ad quam de coelo praecipitatus est, ut nequaquam ultra in haereticorum Ecclesiis colligatur, neque congregetur, sive sepeliatur in his qui crediderint ei, cum ab eo fuerint liberati, sed detur ad devorandum bestiis terrae et volatilibus coeli. Bestiis, de quibus scriptum est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19); et volatilibus coeli, quae juxta viam sementem comedunt, et a Salvatore interpretantur esse diaboli (Matth. XIII). Non solum enim princeps malitiae, sed et discipuli ejus, diaboli nominantur, juxta illud quod de Juda dicitur: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus de vobis diabolus est (Joan.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
