Latin
9.6.87 to 9.6.98
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.6.87-98
Unproofread scanNot analysed yet
VII, VIII). Moyses quoque, juxta LXX, extendit hanc virgam, et levavit in coelum, et Dominus induxit ventum austrum super terram toto ilio die et tota nocte, et mane levavit ventus, et adduxit locustas super omnem terram AEgypti. De hac puto virga scribi et in Numerorum libro, quod floruerit et nuces sive amygdalas germinavit (Num. XVII). Hanc habebat et Apostolus cum dicebat: Quid vultis? in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? Et qui Pascha celebrabant, baculos tenebant in manibus, sine quibus imbecillitatem humani corporis sustentantibus, carnes agni comedere non poterant. Haec est virga de radice Jesse, super quam septem spiritus requieverunt. Sed usu talis Pharao, nec baculus AEgypti et virga arundinea quae decipit apprehendentes se, et lacerat humeros eorum, id est, fortitudinem. Et quicunque super eam fuerit innixus, dissolvuntur lumbi ejus et stare non potest: nec accinctus renibus Pascha celebrare. Quod his congruit, quorum scrutatur corda et renes Deus.