Latin
9.7.19 to 9.7.33
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.7.19-33
Unproofread scanNot analysed yet
Nec hoc ero fine contentus; sed quia in tantam prorupit blasphemiam, ut suos esse diceret fluvios, et omnem abundantiam AEgypti, ideo et ipsum auferam qui se dixerat Creatorem, et flumina quae a se creata jactaverat, et redigam terram AEgypti in longissimam solitudinem, et gladio dissipatam a turre Syene usque ad terminos AEthiopiae. Pro turre quae Hebraice MAGDAL …dicitur, LXX loci nomen posuerunt, ut …scriberent. Turris autem Syene usque hodie permanet, castrum ditioni Romanae subditum, ubi sunt Nili cataractae, et usque ad quem locum de nostro mari Nilus navigabilis est. Totam igitur AEgyptum dicit esse depopulandam usque ad terminos AEthiopiae; quibus extrema AEgypti regio jungitur, ita ut pes hominis in AEgypto non pertranseat, nec jumenta reperiantur in ea, et non habitetur per quadraginta annos. Parcitur enim AEgyptiis, et quia hospites quondam fuere Israel, brevior temporis condemnatio est. Tyrus sabbatizavit Sabbata sua per annos septuaginta, et sic in antiquum statum restituta est. Captivitas quoque Judaeae, templique subversio, usque ad Cyrum regem Persarum septuaginta complevit annos. Potentes enim potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Quod autem dicit: Dabo terram AEgypti desertam in medio terrarum desertarum, Palaestinos significat, Idumaeos et Moabitas, omnesque alias regiones, adversum quas supra prophetae vaticinium est. Tunc disperget sive disseminabit AEgyptios in nationes, et ventilabit eos in terras. Et quia clemens et miserator est Dominus, patiens, et multarum miserationum, post quadraginta annos AEgypti restitutio est, et reducetur in antiquum solum universa captivitas, e collocabitur in urbe metropoli, quae appellatur Phatures, ubi orta est, et unde profecta est: ita duntaxat ut pro utilitate sua amittat antiquam superbiam, et sit in regnum humile, immo humillima omnium nationum: ut non elevetur ultra gentes, nec in eas habeat imperium; sed redacta in paucitatem, nequaquam decipiat domum Israel sui confidentia, nec doceat eos iniquitatem;