Latin
9.7.63 to 9.7.71
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.7.63-71
Unproofread scanNot analysed yet
Quid dabis illis? Da illis vulvam sterilem, et ubera arentia (Osee IX, 14): ut nequaquam gaudeant et extollant se in multitudinem deceptorum, sed redigantur in paucos: Multi enim vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). Et ultra non decipiant domum Israel, id est. Ecclesiam; nec vanam eis spem confidentiamque repromittant, docentes iniquitatem, ut fugiant ecclesiasticam disciplinam et sequantur AEgyptias voluptates. Haec autem fient, ut tertio cognoscant AEgyptii, quod ipse sit Dominus. Quod mihi propterea videtur dici ut cognitio prima AEgyptiorum in carne sit, secunda in anima, tertia in spiritu. Primo, super terram, secundo, mundi hujus conversatione finita, tertio, post resurrectionem.