# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.8.19-36

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 9.8.19 to 9.8.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.8.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.8.19

Et quia Dei in hac parte obedicrat voluntati, post aliquot annos captivitatis Tyriae, datur ei AEgyptus; multoque saevior Tyrus AEgypto. Illa enim oppugnabat Jerusalem; haec vanum pollicebatur auxilium. Aliud est enim spe imbecillitatem decipere: aliud adversum populum Dei dimicare. Hoc est ergo quod dicit Nabuchodonosor rex Babylonis, in oppugnatione Tyri suum mihi servire fecit exercitum, ut implerem voluntatem meam: Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est, gestantium cophinos terrae, et lapides quibus raduntur humeri, et decalvatur caput; et tamen nec ipse, nec exercitas ejus aliquid dignam invenit in Tyro. Et cum in hoc mihi servierit, et meam contra Tyrum impleverit voluntatem, idcirco dabo ei terram AEgypti. Quod quidem dicunt sub Nabuchodonosor esse completum: alii sub Cambyse filio Cyri, qui AEgyptum usque ad AEthiopiam vastavit, ita ut Apim interficeret, et omnia illorum simulacra deleret. Quam ob causam putant eum versum in amentiam casu equi, et proprio pugione confossum. Plenissime hanc historiam narrat Herodotus: ubi et omnis AEgyptus per pagos et castella et vicos describitur, et Nili origo gentisque illius populi, et mensura terrae per circuitum usque ad desertum AEthiopiae et littora Magni maris, Libyaeque et Arabiae confinia demonstrantur. Causa autem irae Domini contra AEgyptum illa est, quod populum Dei suo deceperit auxilio, ne speraret in Deum, et illum ad iracundiam provocaret. In illo, inquit, die quo AEgyptus cepta fuerit, pullulabit cornu domus Israel: haud dubium quin regium genus significet. Quod quidam [Al. quidem ] ad Zorobabel filium Salathiel, qui per Jechoniam de David stirpe generatus est, alii ad ultimum tempus referunt, quando putant et Eliam esse venturum. Nos autem cornu Domini super [Al. pro] Christo intelligentes, praesentem carpimus historiam. Cumque, ait, o propheta, hoc prius fuerit expletum, tunc aperietur os tuum, et vaticinium tuum nequaquam dubia promissione pendebit, sed cernetur opere perpetratum: ut sciant omnes qui audierint, me esse Dominum, cujus dixisse, fecisse est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
