# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.9.116-131

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 9.9.116 to 9.9.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.9.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.9.116

XXXI, 1). Sin autem caeterarum gentium homines trucidantur in AEgypto, quanto magis filii terrae foederis et Testamenti Dei, qui contemnentes Angelorum panem, AEgypti peponum, et ceparum, et alliorum et cucumerum recordati sunt (Num. XI). Tunc corruent sustentacula et fulcra AEgypti, quae eam in nequitia sustentabant, dialecticorum argutiae, et philosophorum strophae. Contumeliosum quoque ac superbum imperium destruetur, qui omnia loquuntur per arrogantiam, et Ecclesiasticam simplicitatem ducunt pro nihili. A turre enim Syenes cadent in ea quae in extremis terminis AEgypti, AEthiopiae Blemmyarumque confinis est: ubi Nilus innavigabilis est, et cataractarum fragor, et omnia invia plenaque serpentum, et venenatorum animantium. Sin autem (ut supra diximus) Magdalus, magnificentiam, et Syene, gyrum sonat, perspicuum est quod AEgyptiae opes, et contumeliosa fortitudo et magnificentia, id est, jactantia, et exaltationes vi pereant, usque ad gyrum AEgypti, ubi nihil stabile est; sed incerto volvitur lapsu, et pervenit ad ruinam. Tunc dissipabuntur AEgyptiae civitates, et terra deserta erit, et nulla congregatio remanebit, habens aliquid firmitatis, ut rerum fine cognoscant quod ipse sit Dominus, quando miserit ignem in AEgypto, quem Dominus ardere desiderat, ut fenum, ligna, stipulae, quae supra fundamentum Christi aedificata sunt, concrementur, et omnes auxiliatores perversorum dogmatum conterantur. Ex quo intelligendum, falsi nominis scientiam, et eos de quibus scriptum est: Dissipa gentes quae bella volunt (Psal. LXVII, 32), socios et auxiliatores AEgypti nuncupari. In die, inquit, illa egredientur nuntii a facie Dei, de quibus scriptum est in Evangelio: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Et in sementis parabola, messores angeli, id est, qui nuntii sunt, mittuntur, ut universa scandala congregent, et mittant ea in caminum ignis, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium (Ibid. XIII). Festinabuntque implere praeceptum, ut deterreant, sive conterant AEthiopiae confidentiam, qui ad summum malitiae verticem pervenerunt, ut in eversione AEgypti AEtthiopia conteratur, et paveat, eo quod dies Domini sit ultionis atque vindictae, qua fugentur tenebrae peccatorum, et lux virtutum remaneat.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
