Latin
9.9.164 to 9.9.174
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.9.164-174
Unproofread scanNot analysed yet
Juvenes quoque Heliopoleos, et Bubasti gladio cadent. Heliopolis Hebraice ON dicitur, quod in· terpretatur dolor. Bubastus autem juxta linguam AEgyptiacam, oris experimentum. Omnes isti qui dolorem saeculi ferre non poterant, sed delicias Diospoleos sectabantur, et confidebant sibi in volubilitate sermonum et adversum caetera dogmata disputantes, habuerant experimenta victoriae, gladio sermonis Dei concident: et qui nequaquam juvenes, sed imbecillitate mentis mulieres appellantur, captivi ducentur. Sive ipsae urbes, dolore et oris jactantia, ducentur in captivitatem. Et in Taphnis, inquit, nigrescet dies. Taphnae interpretantur, cedentes ori, subauditur diaboli: cui qui cesserint, amittent lumen veritatis, et diem in noctem mutabunt, et sceptra AEgypti, atque omne imperium sentient in Taphnis esse contritum, ita ut deficiat in ea contumeliosa fortitudo, sive superbia potentiae ejus, et solis justitiae radii in nube caecentur, et nequaquam mulieres, sed filiae ducantur in captivitatem; faciatque Dominus non unum judicium, sed multa judicia in AEgypto. Sicut enim bonorum apud Patrem diversae sunt mansiones: ita et AEgypti suppliciorum diversa judicia; ut cum haec omnia facta fuerint; cognoscant AEgyptii, quod ipse sit Dominus, cujus judicia vera justificata in semetipsis.