Latin
9.9.44 to 9.9.53
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.9.44-53
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut sciremus has omnes gentes fuisse in auxilio AEgypti, sequens sermo demonstrat: Et corruent fulcientes AEgyptum, sive sustentacula AEgypti, id est, socii, et omnis superbia imperii, sive contumelia fortitudinis illius destruetur ac deponetur a turre Syene, quam in extremis finibus AEgypti sitam diximus, sive Magdalo usque ad Syenem, sicut LXX transtulerunt: omnes civitates AEgypti desertae erunt, ut cognoscant Dominum, quando ignis Chaldaeorum universa vastaverit, et attriti fuerint universi auxiliatores ejus, et pervenerint nuntii juxta Aquilam et Theodotionem SIIM (…)quos Symmachus transtulit, festinantes: nos in trieres vertimus; ita enim ab Hebraeis accepimus: ut omnis AEthiopiae fiducia conteratur, et quando fuerit vicina provincia desolata, pavor teneat proximam. Ut autem sciremus quis esset ipse gladius, qui vastaret AEgyptum et terreret AEthiopiam, sequitur manifestius: Et cessare faciam multitudinem AEgypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, qui non solum veniet, sed veniet multis comitatus nationibus, ita ut omnis AEgyptus interfectorum sanguine compleatur, tantaque erit ira Domini, ut siccentur alvei fluminum, hoc est Nili βιώροχες, usque ad solum. et in manu pestilentium, sive hominum pessimorum plenitudo AEgypti desoletur. Mea enim verba irrita esse non possunt, illucque proficiet indignatio, ut simulacra AEgypti disperdantur, et cessent idola de Memphis, quae usque hodie metropolis est superstitionis AEgyptiae, sive optimates et principes de Memphis, et de terra AEgypti. Tantus autem terror cunctam AEgyptum possidebit, ut terra Phatures omnis pereat, et ignis vastet Taphnis sive, ut Septuaginta transtulerunt, Tanin. Faciamque, ait, judicia in Alexandria, quae hodie sic vocatur. Caeterum pristinum nomen habet NO, quod Aquila, Symmachus, et Theodolio, sicut in Hebraeo positum est, transtulerunt. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta dixere Diospolim, quae AEgypti parva civitas est. Nos autem pro No, Alexandriam posuimus, per anticipationem, quae Graece πρ<s)η- -ψις appellatur, juxta illud Virgilianum (AEneid.