# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.9.54-73

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 9.9.54 to 9.9.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.9.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/9.9.54

lib. IV) Lavinaque venit Littora; non quo eo tempore quando venit AEneas in Latium, Lavinia dicerentur; sed quae postea Lavinia nuncupata sunt, ut manifestior locus fieret lectoris intelligentiae. Et effundam, inquit, indignationem meam super Sain, quam nos in Pelusium vertimus, et robur appellatur AEgypti, eo quod portum habeat tutissimum, et negotiationes maris ibi vel maxime exerceantur. Unde et poeta Pelusiacam appellat lentem (VIRGIL. I Georg.), non quod ibi genus hoc leguminis gignatur, vel maxime; sed quod e. Thebaida et omni AEgypto per rivum Nili illuc plurimum deferatur. Et interficiam, ait, multitudinem Alexandriae, quae rursum in Hebraeo posita est no, pro qua nequaquam Diospolim, ut supra, sed Memphim LXX transtulerunt. Et ut ostendat populosam jam illo tempore fuisse urbem: Perdam, ait, multitudinem NO (…); et dabo ignem, hoc est, regem Babylonis in AEgypto, qui instar ignis cuncta depopuletur. Quasi parturiens dolebit Sain, id est, Pelusium: sive conturbatione turbabitur; et in Alexandria, id est, in No, erit scissura, et diffundentur aquae, pro qua rursum LXX Diospolim transtulerunt. Moris autem AEgyptiorum est, propter inundationem Nili, excelsos aggeres construere ad ripas Nili. Qui si custodum negligentia, vel nimia aquarum magnitudine rupti fuerint, subjacentes campos nequaquam rigant aquae, sed opprimunt atque populantur. Per quod significatur, sic Chaldaeorum exercitu occupandam AEgyptum, quomodo inundantibus Nili aquis, et super modum crescentibus operiri solet atque corrumpi. Pro inundatione aquarum, et irruptione atque scissura aggerum, in Hebraeo positum est: Et erunt in Memphis angustiae quotidianae, ut unde Nilus dividitur, et ubi Apis templum est, et consulta respondent oracula, ibi quotidianae angustiae fiant. Juvenes quoque Heliopoleos, quae Hebraice appellantur ON (φΝ) [Al. Aven], et Bubasti alterius civitatis, gladio corruent: ita ut ipsae urbes, hoc est, habitatores, sive mulieres earum ducantur in captivitatem, qui sexus injuriae subjacet.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
