Latin
9.9.74 to 9.9.94
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.9.74-94
Unproofread scanNot analysed yet
In Taphnis vero quae est regia civitas, couterentur sceptra AEgypti, id est, omne regium genus. Cunque potentia ejus, interfectis principibus, defecerit, tunc nigrescet dies, et caligine ac tenebris omnia complebuntur, ita ut ipsa urbs operiatur nube moeroris ae luctus, et filiae ejus, id est, oppida reliqua ducantur in captivitatem; ut postquam fecero judicia in AEgypto, et me cunctis judicem demonstravero, tunc sciant AEgypti quod ego sum Dominus. Haec quasi parvulis elementa descripsimus, ut per litteras, syllabas, nomina, verborumque contextum, possint ad lectionem prosae vel carminis pervenire. Nunc aggrediamur tropologiam, et latissimum disputationis pelagus, brevi quasi picturae tabula, demonstremus. Sermo Domini qui erat semper in Patre, factus est ad prophetam, et vocat eum nequaquam nomine suo, sed filium hominis. Quod in Scripturis sanctis in bonam partem semper accipitur, duntaxat numero singulari, ut in hoc eodem propheta, et in Daniele, et in Evangelio. Alioquin plurali numero in contrarium legitur, ut est illud: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae: et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Et rursum: Filii hominum usquequo gravi corde? (Psal. IV, 3.) Leo enim rugiet et quis non timebit? Dominus locutus est, et quis non prophetabit? (Amos III, 8.) Ulula, inquit, vae, vae diei quia juxta est dies, et appropinquat, dicit Dominus, dies nubis, tempus sive finis gentium erit. Duplex consummatio est, aut generaliter omnium, quando finis advenerit, aut specialiter singulorum, quando tempus mortis institerit. Juxta autem dicitur, quia aeternitati comparatum, omne tempus breve est. Unde et Jacob centum et triginta annos quibus vixerat: Pauci, inquit, et pessimi sunt dies mei (Gen. XLVII, 9). Et Psalmista de universi generis humani fragilitate disputans, ait: Dies nostri quasi umbra pertransierunt (Psal. CXLIII, 4). Quod reputantes, nec potentia erigemur, nec divitiis incubabimus, nec felicitate laetabimur, cito omnia auferenda noscentes.