Latin
Book 11
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1-10
Unproofread scanNot analysed yet
-Difficile, imo impossibile est placere omnibus: nec tanta vultuum, quanta sententiarum diversitas est. In explanatione duodecim prophetarum longior quibusdam visus sum, quam oportuit; et ob hanc causam in Commentariolis Danielis brevitati studui, preter ultimam et penultinam visionem, in quibus me necesse fuil ob obscuritatis magnitudiuem 1sermonem tendere; pracipucque in expositione septem et sexaginta duaium et unius hebdomadarum, in quibus disserendis quid Africanus temporum scriptor, quid Origenes, et Cæsariensis Eusebius, Clemens quoque Alcxaudrini Ecclesiae presbyter, et Apollinaris Laodicenus, Hippolytusque, et Hebræi, et Tertullianus senserint breviter comprehendi: lectoris arbitrio derelinquens quid Jc pluribus eligeret. Itaque quod nos verecundia fecimus judicandi, et eorum honore qui lecturi erant, quibusdain forte non placcat, qui non Autiquorum opiniones, sed nostram sententiam scire desiderant. Quibus facilis responsio est, noluisse me sic unum recipere, ut viderer alios condemnare. Et certe si lanii et tam eruditi viri fastidiosis lectoribus displicent, quid de me facturi erant, qui pro tenuitate ingenioli invidorum morsibus pateo? Sin autem supradictos viros magistros Ecclesiæ nominavi, illud intelligant, me non omniumprobare ūdem, qui certe inlerse contrarii sunt; sed ad distinctionem Josephi Porphyriique dixisse, quide hac quæstione pluriama disputarunt. Quod si in expositione statuæ pedumque ejus, et digitorum discrepantia, ferrum et testam super Romano regno interpretatus sum, quod primum forte, dein imbecillumScriptura portendit, non mihi imputent, sed Prophetæ. Neque enim sic adulandum est principibus, ut sanctarum Scripturarum veritas negligatur, nee generalis disputatio umius personæ I injuria est. Quas cum benigno meotum studio caveremur, Dei judicio repente sublata est: ut amicorum in ute studia, et æmulorum insidiæ monstrarentur. Sed hæc alias: nunc quod cœpimus exsequamur. Undecimus in Isaiam liber, o virgo Christi Eustochium, quia magnum partem historiæ disserturus est, facilior erit in principiis, et usquc ad duas sui partes, reliqua simili inore dictanda sunt: et sic studendum brevitati, ut nullum dammum fiat intelligentiæ.