Latin
Book 12
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus tam imperitus scriptor est, qui lictorem uon inveniat similem sui: multoque pars major est Milesias fabellas revolventium, quam Platonis libros. In altero enim Indus et oblectatio est, in altero difficultas et sudor mixtus labori 2. Denique Timæum de mundi harmonia astrorumque cursu et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est Tullius, se non intelligere confitetur. Testamentum autem Grunnii Corocottæ. PorcetU decantant in scholis puerorum agmina cacliinnantium. Igitur et noster Luscins Lanuinus fruatur testibus, imo fautoribus suis; vincatque multitudine, quia forsitau vincit ingenio. Mihi sufficit paucorum testimonium, ci amicorum laude contentus sum, qui in expetendis opusculis meis,:more nostri labuntur, et studio Scripturarum; ac nonnullos fore arbitror qui boc ipsum quod ad te, Eustochium, sermonem facio, obtrectationi patere contendant, non considerantes Holdam et Annam ac Debboram, viris tacentibus, prophetassc: et in servitute Christi nequaquam differentiam sexuum valere, sed mentium. Duodecimus ergo in Is tiam explanationum liber hoc habebit exordium.