Latin
Book 14
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus qui respicit terram, et iacit eam tremere; qui tangit montes,et fumigabunt [Al. fumabunt J (Pial. CIII), qui loquitur in Deuteronomii cantico: Ego occidam, et ego vivificabo; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 59), frequentibus morbis meam ł quoque terram fecit contremiscere, cui dictum est: Tetra es, et in terram ibis (Gen. III) 19). Et oblitum condidonis humanæ, crebro adnlooet. ut bominem et senem, etjamjamque moritorum esse me noverhn. De quo scribitur: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X. 9)? Unde qui me subito languore percusserat, incredibili velocitate sanavit: ut terreret potius, qnam aJttiserel, et emendaret, magis quam verberaret. Itaque sciens cujus sit omne quod vivo, et quod idcirco forsitan mea dormitio tlifteratur, ut caeptum in prophetas opus expleam, totum me buic trado studio, et quasi in quadam specula constitutus, Mundi hujus turbines atque naufragia, non absque gemitu et dolore contemplor; nequaquam praesentia cogitans, sed futura, nec hoMinum famam atque rUluusculos, sed Dei judicium perLreloistens. Tuque, V irgo Christi Eustochium, quae ægrotantem I tuis orationibus adjuvisti, sanato [AI. sanctam] quoque imprecare gratiam Christi, ut eodem spiritu, quo prophetæ futura cecinerunt, possim ill nubem corum ingredi et caliginem, et Dei nosse sermonem, qui nequaquam carnis auribus. sed cordis auditur; et dicere cum Propheta: Dominus dal mihi linguam disciplinœ, ut sciam quando oporteat DIe loqui. Quod testimonium quarti et decimi in Isaiam IilJri, quem nunc disserere cupio, principium est.